DE AGASONE, ET DIVO HERCULE.
CURANS NIHIL, PRORSUM EST NIHIL.


Symb. LII.

Tenaci asellus quispiam infixus luto,
Haerebat, huic succurrere
Agaso cum deberet, Herculis fidem
Implorat ociosus, &
Asello inertior suo. Tirynthius
Respondit, ipse ut interim
Manum laboranti admoveret, atque ita
Deum adfuturum sedulo.
Fac ergo, quisquis es, aliquid tute interim.
Deinde invocato numina.
At optimates Rhintonis exaudiant
Proverbium id notissimum
ΟΙ ΜΗΝ ΓΑΡΥΔΗΝ ΗΙΣΙΝ, ΟΙΣ ΟΥΔΗΝ ΜΗΛΗΙ
ET TURPE VITENT OCIUM

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]