SORS PALLADI SALUTIS HABET GRATIAM.


Symb. LI.

Naufraga vi superum pelago fortuna profundo
Iactata emergit fluctibus e mediis,
Ad littusque appulsa, fidem Latoidos almae Implorat supplex, nec mora diva favet.
Sublevat afflictam dextra, coelumque tuendo
Sperandum a superis iam meliora iubet.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]