IN DISPUTANTES SYMBOLUM.


Symb. L.

De silicis venis excussa ut semina flammae
Excipit arenti fomite materia:
Inde suam accendunt pro se sibi quisque lucernam
Extemplo, & caecas discutiunt tenebras.
Sic disceptando studiosi in luminis oras
Verum ipsum e latebris excutiunt facile.
Contra altercando nimis id plerunque sophistae
Funditus evertunt insidiosa cohors.

ALIUD.
IN DISPUTANDO TURPIS EST
RIXOSA CONCERTATIO.


Fieri quidem nullo modo potest, ut non
Dicas quid in sententia eius, a quo ipse
Dissentias, minus probes. Qui enim posset
Extare verum, si probare quis vellet
Quacunque contra dicerentur? At non sunt
Vituperandae disserentium inter se
Reprehensiones. Omnia maledicta, omnis,
Iniuria, iracundia, omnis insana
Contentio, certatioque rixosa
In disputando, & pertinax, nihil dignae
Sapientiae studiis videntur omnino.
Nil ergo sit prius modestia vobis
Qui profici vultis. prius aliud nil est.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]