DIGNUM MAGNANIMO VIRO SEPULCHRUM.


Symb. XLVIII.

IN FRONTE PYRAMIDIS. A.
Nescia fortunae virtus cessisse, subactis
Sensibus, excelso vertice summa petit.

IN QUADRATO INFERIORE. B.
Heroi merito sedes quadrata dicatur,
Rectus enim semper constitit ille sibi.

D. O. M.
UGONI PEPULO, QUI OB PRAECLARA MERITA
Nuper a Francisco Valesio Rege Gall.
In ord. equestr. D. Michaelis,

GRATIA DIGNATIONIS ALLECT.
Simul Equit. Praef. Lautrechio Duci adscrip.
In Bello Neapolitano subito vi morbi oprress.
INTERIIT ANN. AGENS. XLIII.
PHILIPPUS PEPULUS Fratri concordiss. P.

M. D. XLIII.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]