DE AVARO, ET EIUS EXITU


Symb. XLVII.

Vim magnam loculis suis avaros
Flavae condidit impius monetae,
Cuidum munifico, & pio involatam
Per summum scelus, & dolum nefandum.
Quam ipsam reptilis illi perduellis
Mox tanquam sibi debitam reposcens,
Iniecto laqueo tenaci, avarum
Raptat cum loculis suis, necatque.
Perduntur bene parta saepe. Semper
Perduntur male parta, & author ipse.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]