BIANTIS HAEC SENTENTIA
A SCIPIONE EXPLODITUR.


Symb. XLVI.

Nescio cuius id est verbum sapientis iniquum,
Tanquam osurus ama. Quin ego amare velim
Ut nunquam osurus. Nam quae vera, aut bona tandem
In vita reliqua est, dici mihi, amicitia?
Si quisq. olim ita amicum amet, ut fieri ipsum inimicum
Posse putet? Virtusne ista rogo, an vitium est?
Quin ego non tanquam: sed nunquam, osurus amabo.
Vera sibi constat semper amicitia.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]