NULLI NOCEBIS: COMMODABIS OMNIBUS


Symb. XLIIII.

Si iustus esse vis, Deum time, atque ama.
Amabis autem, si illum in hoc imitaberis,
Nulli ut velis nocere, prodesse omnibus.
Sic vive semper, denique ita beaberis.
Verum optimi est, & maximi hoc REGNUM DEI.

MANSUETUDINIS VIS
EX ISIDORO.


Magna animi Virtus, nunquam si laeseris, a quo
Laesus es. At maior, si laesus sponte e remittas:
Maxima, si parcas, cui possis ipse nocere.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]