Clavam dextra, arcum Leva, humero pharetram.
Insidet excelso curru, ingentemque triumphans
Turbam hominum vinctos auribus inde trahit.
Sunt tenues auro, atque Electro vincla chatenae,
Quas pertusa tenet lingua retique Dei.
Temoni instantes firmant vestigia tauri,
Flammata geminus quos face pellit Amor. Dic age Calliope quid imago haec vult sibi? nempe est
Qui vetus Alcides Iunior is fuerat.
Olim Mercurius: nimirum dia facultas
Dicendi tardo praevalet in senio.
Mens volucris iuvenum, instabilisque vacata poetis:
Et merito. at semper firma, gravisque senum.
Propterea vates Smyrnaeus mel senis olim
Fluxisse e dulci Nestoris ore canit.
Florida Troianorum oratio creditur esse.
Ad linguam vinctos auribus ille trahit? Ne hoc est cur mirere quidem, cognatio linguae,
Aurium & ipsarum cognita si tibi sit.
Auro divina, ast Electro humana notatur
Cognitio, maius qua nihil aut melius.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]