CURA ET LABORE PERFICI ELOQUENTIAM.


Symb. XLIII.

Discit quisquis avet bene dicere, discat oportet
Ille prius. studium id, cura, laborque facit.
Si studium affuerit summum, et quidam ardor amoris,
Tum nihil obfuerint cura, laborque tibi.
Qui Gallum Alcidem semel aurib. hauserit ultro,
Ille desertus erit non modo, sed sapiens.

SIC ANIMAE DUCTRIX, OBLECTATRIXQ. SUADAE.
A LUCIANO FINGITUR.


Quis capite inculto, glabro, canoque Senex hic,
Qui cute rugata languidus, & vietus,
Turridus, & qualis extrema saepe senecta
Artifices ustos cernimos esse maris?
Gallicus Alcides est Ogmios, omnia quanvis
Hunc fore quam Alcidem tu mage credideris.
Monstrifica usque adeo est species, & ab Hercule abhorrens.
Illo qui graiis pingitur in tabulis.
Cumque huius UNCLEAR
Fertque Leonino (ut iam dudum) tergore amictus

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]