OCTAVIO FARNESIO
DUCI OPT. ET CLARISS.


Symb. XLII.

Excellens virtus resonat tua, sicut imago
Clara, bonis ideo nec fugienda viris.
Ecce tropaea gerit post se, optatamque coronam,
Aurea divinae munera iustitiae.
Gloria Virtutis comes est, ut corporis umbra,
Et solida. at quae praecurret inanis erit
Morio significat stolidum, atque ignobile vulgus.
Qui temere antevenit Pallada, stultus hic est.
Pinnarumque scapo male sanos evocat omnes,
Crura agitans resonis tintinat orbiculis.
Nempe auram strepitus popularem captat inani.
Gloria, Virtutem quae sequitur, solida est.
PAULUS in humanis ageret dum Tertius ille,
Mandata haec dederat commemoranda tibi.
Quae quoniam implesti summis pro viribus ipse,
Iure haec debetur Gloria summa tibi.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]