HOC PLATONE SYMBOLUM.


Symb. XLI.

Divitiae, & virtus veluti duo pondera habentur
In trutina, quorum unum est alio gravius.
Divitias etenim quum pendit opinio pluris,
Virtutem insipiens, elevat illa magis.
At sapiens ratio virtutem quo magis almam,
Tanto divitias aestimat ipsa minus.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]