AD ANDREAM ALCIATUM AMICORUM OPT.
LUCE CARET, PULCHRI QUI CAUSSAM
NESCIT AMORIS.


Symb. XL.

Qua ration homines rerum caperentur amore
Pulchrarum quondam magnus Aristoteles
Forte rogatus, ea est caecorum quaestio dixit,
Et bene, nanque oculi sunt in amore duces.
Ergo tuae cur tam capiar virtutis amore
Qui quaeret posthac, hic mihi caecus erit.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]