QUIS AGERE MENSURAM ULLIUS REI POTEST
SI NESCIT IPSE MET SUI?


Symb. XXXVI.

Lucidulis quaenam haec oculis tam vivida virgo?
Ars est. Quis dedit id nominis huic? GREEK.
Nil magis ingenii vires, quam conscia virtus
Excitat. Effingit cur hominem potius?
Ipsum unum ut fingens simul omnia fingere possit.
Porro quid duplex circinus ille refert?
Altera stans centrum pars, altera perficit orbem
Indagat verum haec. invenit illa Bonum.
Hinc intus sapit. inde foris speculatur utrinque
Finem animo advertit callida. docta notat.
Se quid GREEK bovis, quid agrestia fixa tropaeo
Arma volunt? labor est acer, & assiduus.
Daedala Naturam pro viribus Ars imitatur,
Et vincit, dum usus praesit, & ipse labor.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]