DE CYNICO DIOGENE, ET ANTISTHENE


Symb. XXXV.

Quis sapientiae amator sit fortasse requiris,
Dicam equidem, et Pythio vera magis tripode.
Si Deus omnipotens vera est sapientia, verus
Huius amator erit qui Deo amator erit.
Verus amator erit, nullo qui tempore amare
Desinet. at si opus est omnia dura feret
Olim Antisthenico Cynicus clarissimus ille
Terreri haud quaquam si potuit baculo,
Posset ut humanas res discere: Quid faciet qui
Divinas omni persquitur studio?

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]