SCOPUS BONOR. VERITAS EST OMNIUM.


Candorem amat Syncera semper Veritas:
Odit latebras: fucum abhorret: quaeritat
Aditus patentes: libera, alta: nescia
Servire, non cupit aliena umbra tegi:
Atqui suo oblectatur ipsa lumine,
Nec ulla cum servili habet commertia,
Teterrimoque hominum genere: sed liberis
Purissimisque praesto adest tantummodo.
Hic denique omnis est sientiae scopus.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]