NE TE FACERE PUDEAT PARUM
RECTE ILLA, QUAE
NON POSSE MELIUS NOVERIS.


Symb. XXXII.

Nil veritatis luce clarius, licet
Enim occulatur interim, igneo tamen
Fulgore semper ipsa proditur suo.
Non iactitant opimae apud pastorem oves,
Quantum diebus singulis comederint.
Testantur id re, lacte, lana, foetibus.
Hoc stoicus Epictetus olim ostenderat.
At stulta vulgi turba seculum vocat
Felix, quod eruditione plurima est.
Quin seculum id felix nego esse. rectius
Felix vocatur illud, ubi docti viri
Praestant reapse quod legunt, quod praedicat,
Aliisque preaescribunt, ubi bonus qui audiant,
Et videat exclamare cogatur statim
Certe hi loquuntur ita, ut agunt vitam, optime,
Atque ut loquuntur vitam agunt sanctissime.
Facere parum recte quae ipse haud melius potes
Cur erubescis? praestat erubescere
Male facere ea, quae ne utiquam potes bene.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]