Symb. XXXI.

Marcus Curius olim ad focum rapas coquens
Sedebat. auri pondus asserentibus
Samnitibus magnum, idque missum publice,
Verbis benignis, uteretur ut libens,
Rogatus illusit. tum, abite vos, ait,
Ministri inepti ineptioris istius
Legationis. Dicite Samnitibus,
Mavelle Curium imperare ditibus,
Quam divitem effici ipsum. abite inquam, et malo
Hoc munus hominum excogitatum protinus
Referte: memores me, nec acie vincier
Pote esse, nec pecunia corrumpier.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]