DEPRENSUS ARTIB. SUIS.


Symb. XXIX.

Impostor ille Iulianus, maxime
Qui Christianos persequi dcreverat
Artes eos docere vetuit liberis
Dignas hominibus, scilicet ne praepetes
Evellerent de aquila sua pennas, quibus
Consfigerent etiam aquilam. Qua imagine
Usum ferunt illum esse, ubi primum artibus
Sese impetitum forte deprehendit suis.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]