MATERIAM PRIMAM MENS NOTHA
SOLA TENET.


Symb. XXVIII.

Orta salo, uro salum, atque solum, coelumque profundum
Una ego corrumpens omnia progenero.
A me omneis Natura creat res, auctat alitque,
In me res omnis rursum eadem solvit.
At licet hac videar, quae picta est, praedita, forma,
Omni forma prorsum ipsa tamen careo.
Sumque mea, ac propria ratione incognita prima
Materia illa ego, quam Mens notha sola tenet.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]