FRANCISCO VALESIO
GALLIAR. REGI.
VIRTUS VIRTUTEM FINGERE SOLA POTEST.


Symb. XXIIII.

Dum tua fortunae cedit, Rex inclyte, Virtus:
Victricem subigit cedere victa sibi.
Quid duce te faciet victrix, si victa triumphat?
Non hominis Virtus, sed magis ista Dei est.
Ergo divinus quum sis, o Maxime Regum,
Quis iam mortalis fingere te potuit?
Ipsa tamen potuit talem te fingere Virtus,
Qualem animus possit cernere, non oculi.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]