EIUSDEM
IMPERATORIAE VIRTUTES QUATTUOR.


Symb. XXII.

Rei militaris plurimis scientia,
Invicta pluribus animi praestantia,
Autoritas plerisque: raris omnium
Petita votis contigit felicitas.
Quin singula haec praestare vix paucis licet,
Quae cuncta summa Caesare in uno Carolo
Extare iam vident velii, qui nil vident.
Iamque ipse Momus id fateri cogitur.
Mirantur autem multi. ego haud quaquam. Quid hoc?
Nempe omnia adsunt illa abunde quem penes
Est vera Virtus, maxima una, & optima.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]