CAROLI V. CAES. AUGUSTI.
SAPIENTIA IMMORTALIS.


Symb. XXI.

Imperio Augustus, pietate augustior alma es,
Maior enim in te omni est imperio pietas.
Quin etiam imperio Augustum, & te Carole vincis,
Qui regis arbitrio fataque, teque tuo.
Quid sibi vult insigne biceps Iovis armiger ales?
An quia dat duplex Iuppiter imperium?
Inde animi humana, hinc Mentis divina potestas,
Qua tibi que fuerint, suntque futura, patent.
Iustitia hinc, animi & robur, prudentia, uisque,
Quae docet humano quid sat in officio est.
Talibus auspiciis duceris ad alta beatus
Sydera, fructurus nectare & ambrosia.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]