SPARTANI MAGNITUDO ANIMI.

Symb. XVIII.

Damnatus Ephoris Lacon
Cum duceretur ad necem, & vultu admodum
Hilari esset, ac laeto, tum eum
Quidam rogavit hostis, an contemneret
Leges Licurgi? Quin ego
Habeo : inquit : illi gratiam vel maximam,
Qui poena ea multaverit
Me, quam absque mutuatione, & foenore
Et absque versura gravi
Possem illico dissolvere. O dignissimum
Sparta virum: ut mihi quidem
Quicunque animi magnitudine praeditus
Tanta fuerit, is per nefas
Damnatus esse censeatur innocens.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]