DE ANTIPATRO CYRENAICO
CAECO.

Symb. XVII.

forte Cyrenaicum Antipatrum muliercula quaedam
Luminibus captum vidit, & ingemuit,
Pro dolor, exclamans passos laniata capillos,
Quae porro in tenebris vita futura tua est?
Ille autem, Quid agis stulta? An nocturna voluptas
Esse tibi prorsus nulla videtur ? ait.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]