CAMILLO URSINO
BELLI DUCI FORTISSIMO
ONUS DUCIS MINUS GRAVE EST, AC MILITIS.

Symb. XVI.

Iidem labores haud graves
Sunt imperatori aeque, & militi,
Quod ipse honor magis leves
Semper labores imperatorum facit.

QUALIS BONI SIT MILITIS
IN IMPERATOREM METUS.

Dux inclytorum nobilis
Lacedaemonum consueverat
Clearchus olim dicere.
Metui imperatorem magis
Debere, quam hostem a milite.
Recte quidem ille. Ego attamen
Miles metuat hostem meus
Nolim. Imperatorem velim.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]