TUMULUS CLEOMBROTI AMBRACIOTAE.

Symb. XV.

Ambraciota mari situs ille Cleombrotus alto est,
Alto qui potuit temnere mortem animo.
Nanque ubi melliflui legit divina Platonis
Scripta, & si adversi tum nihil acciderat
Praecipitem e muro dedit huc se ut fluctibus istis
Curarum fluctus obrueret varios.
Felix o pelagus titulo hoc: felicia et ossa
Quo tumulo poterant nobiliore tegi?
CONTRA GRAECUM ILLUD EPIGR.
ΕΙΓΑΣ ΗΛΙΕ ΧΑΙΡΕ ΚΛΕΟΜΒΡΟΤΟΣ
ΑΜΒΡΑΚΙΩΤΗΣ
ΗΛΛΑΑΤ ΑΦ ΗΞΕΨΗΛΟΥ ΤΕΙΧΕΟΣ ΕΙΣ ΑΙΔΟΥ
ΑΞΙΟΝ ΟΥΔΕΝ ΙΔΩΝ ΘΑΝΑΤΟΥ ΚΑΚΟΝ
ΑΛΛΑ ΓΛΑΤΩΝΟΣ
ΕΝ ΤΩΙ ΓΕΡΙ ΨΥΧΗΣ ΓΡΑΜΜΑΤΙ
ΑΝΑΑΕΞΑΜΕΝΟΣ.

TRANSLATION

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]