QUANTUM POSSIT AMOR, QUI
VITAM IN MORTE MINISTRAT. Translation (Italian)

Symb. VII.

Iam dudum in tenues ierunt mea corda favillas,
Iamque cinis factus qui modo pruna fui.
Sed licet in tenues ierint mea corda favillas,
Iamque cinis factus qui modo pruna fui,
Hac tamen assiduis uruntur pectora flammis,
Quoque magis flagrant, hoc magis ipse gemo.
Quoque magis flagrant? redivivi unde ignus origo,
Si sunt in cinerem corda redacta semel?
Nempe faces ipsae flagrant, non cordis imago,
Quam vacuus nunquam figere cessat Amor.
Cur lacrymas augent incendia? liquitur igni
Humoris toto corpore quicquid inest.
Vix credam tanto vitam superesse calori.
Albia sed vitam sufficit una mihi.
Urenteis pariunt semper lenta otia amores,
Unde est mors vivens, irrequieta quies. Translation (Italian)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]