MAGNO EX AMORE SAEPE MAGNUS EST TIMOR. Translation (Italian)

Symb. VI.

Aurea dum precibus miseri exoratus amantis
Tenderet in Dominam tela Cupido trucem,
Illa dolos sensit, petosq[ue] retorsit ocellos,
Et ridens pueri tela ferocis, ait.
Nil opus est pharetra, sinuoso nil opus arcu.
Congredere, & vires experiare meas.
Dixerat. haec tenero placuit sententia Amori.
Tanta fuit Dominae gratia, tanta Venus. ûmanu.
Nec mora protendens arcum furialiter acrem:
Incauti figit pectora nuda Dei.
Ictus Amor totus subito inflammatus amore
Victricem in Dominae se dedit ipse manum.
Pro dolor, ille mihi quem nuper adesse putaram,
Ritualis iam nunc, durus & hostis erit?Translation (Italian)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]