PURA MENTE DEUM OMNIB. COLENDUM. Translation (Italian)

Symb. V.

Aurea norma tribus stellis circundata signat
Ceruleo Bocchi stemma tuum in spatio.
At niveus galeae passis olor insidet alis,
Rostro aliud sydus qui vomit aetherium.
Optima nimirum Ratio est illa aurea norma,
Quae trino, atque uno a lumine lumen habet.
Hinc candor vitae illaesus, divinaq[ue] fandi
Copia: praesidio hinc additur omne decus.
Maurus avis quondam haec vestris insignia Bocchus,
Et gentilium nomen habere dedit.
Ad summam tota semper Ratione colendum
Esse Deum tota mente Nomisma monet.Translation (Italian)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]