PASTORIS OPTIMI SCOPUS. Translation (Italian)

Symb. IIII.

Cursus secundus ut magistro navium,
Medico salus: summo Duci victoria,
Ita moderatori inclyto Reipublicae
Primum omnium beata vita civium est
Proposita, ut opibus firma semper, copijs
Praedives, ampla gloria, virtuteq[ue]
Honesta sit. nanq[ue] huius operis ter maximi
Inter homines, atq[ue] optimi, effector qui erit,
Hic ille erit pastor bonus, similis Deo,
Quo nemo non referre debet omnia.
Translation (Italian)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]