Quae fuerant oculis subiecta fidelibus ante.
Ergo mihi nemo obiciat, quod seria mani
Pictura gravium ostendendo pondera rerum,
Miscere annitar summa cura utile dulci,
Si qua forte queam laudis punctum omne tulisse,
Ne satia quenquam capiat, Naturam imitari
Constitui, & varias sensis inducere formas,
Nil ut iners, nil non aliquid sit agensue, loquensue.
Me sane impediunt nullius vincula sectae.
Sed quocunque trahit species pulcherrima Veri,
Deseror hospes, apisque Matinae morae, modoque
Lilia per multum libantis grata laborem
Fingo itidem tenui, ast operosa carmina Musa,
Aurea depascens veterum decreta Sophorum.
Tu vero interea, Farnesi Maxime, nostra
Ne rogo ne spernas haec qualiacunque: reposco
Gratiam ego inventis, sed omissis, ut Stagyraeus
Optime Aristoteles, veniam. mihi sat voluisse,
At facilem erratis par est te ignoscere nostris.
Nam simul inventum, et perfectum nil fuit inquam.
Si rudia ista polire aliquis dignabitur olim
Aut defecta explere, id forsitan efficietur
Quod cum fructu aliquo multos cognosse iuvarit. Translation (Italian) Translation (English)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]