AD ALEXANDRUM FARNESIUM
CARD. AMPLISSIMUM.
Translation (Italian)
Symb. III.
Iudicium Phoebi sapientum maximus ille
Et fons, & lumen, si forte obscura prophani
Vulgi in cognitionem olime deducere vellet,
Quaeque sibi in primis notissima proponebat.
Sic etenim haud ab re firmissima cuncta putabat
Ac tutissima, non modo lucida, de quibus ipse
Disserere aggrediebatur. Sic magnus Homerus
Securum oratorem Ithacum laudavit Ulyssem.
Quippe animos hominum trahere his quocunque liberet,
Concilians sibi passim omnes per maxime aperta.
Propterea quicunque bonis foeliciter essent
Progressim studiis, non sunt tam arcana secuti
Omnia, ut assequerentur prorsus: at esse putabant
Quaedam pauca satis, possent si attingere parce,
Quae ipsa irritamenta forent gratissima deinceps
Veri indagandi. VatesLink to note sic condidit ille
Fabellas Phrygius bellas. Sua symbola quondam
Panthoides SamiusLink to note. Sic dia poemata vates
Pinxere, atque homines mire allexere, libenter
Auribus ut vellent aurire, & credere honesta,
Translation (Italian) Translation (English)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]