Nolim putes carissime
Lector, figurate ista, quae
Divinitus sunt tradita,
Sic prodita esse de nihilo,
Et sensum in illum, quem indicant,
Exaudienda protinus,
Sed involucra esse abdita
Scientiae haud erraticae,
Nec pervagatae, scilicet
Ne sacra polluant mali,
Et sancta quique perditi.
Patere quae debent bonis,
Ac puritatem candidam
Tantummodo colentibus,
Qui summovere prorsus, &
Arcere procul a mentibus
Vulgi sciunt, queunt, volunt
Sensus prophanos quoslibet. Translation (Italian) Translation (English)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]