Vocare collybisticas,
Quasi institutas omnibus
Mutandam ad externam locis
Pecuniam, quae litterae
Vulgo feruntur cambij.
PolluxLink to note nomisma parvulum,
Stagyraeus ille maximus
Vocabulorum originem:
Quam originationem ait
FabiusLink to note. fuere symbola
Priscorum in arcanis diu
Mysterijs, ut gratia
Verbim papaver fertilem
Signabat annum. Huiusmodi
Sunt Pythagorica Symbola

UT ALCIATI Emblemata
Dicuntur &
Mysteriorum plena, quae
Documenta commodissima
Illa omnium, & pulcherrima
Vitae, atque morum continent,
Sanis reiecta, caeterum
Incognita imprudentibus. Translation (Italian) Translation (English)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]