LECTORI STUDIOSO, ET ELEGANTI.
SYMB. SYMBOLORUM.
Quid Symbolum sit, ne amplius
Roges, brevissime, ut potest,
Conabimur nunc edere.
Est nanque signum
Ut signa militaria.
Collatio etiam dicitur,
Quod multi in unum conferunt.
Hinc symbolum Terentius
Poeta dixit nobilis.
Orator ARPINAS notam,
Sed Anulum Graij vocant
Plaerunque signatorium.
Porro omone, atque insignia.
Isto quoque ipso nomine
Quaedam notantur tesserae,
Quae a civitatibus dari
Solent quibusdam, publice
Ut quenque par sit accipi,
In foederatis oppidis,
Amice, & hospitaliter.
Sic possumus iam tesseras Translation (Italian) Translation (English)

 

 

Link an image of this page
[Click on image for full page view]