motto/title

VIRTUS VESTIBULUM EST HONORIS ALMA.
Page 0072
number

Symb. XXXIII.
Page 0072
pictura
motto/title
GREEK +
VIRTUTIS
HONORI.
Page 0072
motto/title

RAYNUTII FARNESII NEPOT. PAULI III.
PONT. MAX. CARD. S. ANG.
Page 0073
number

Symb. XXXIII.
Page 0073
primary text/subscriptio

Astat vestibulo templi Tirynthius heros,
Posterior signum caellula Honoris habet.
Dis una fieri, nisi certis sacra duobus,
Consule Marcello, Religio vetuit.
Nam sua debetur seiunctim gratia cuique,
Si qua forte aliquid prodigii acciderit.
Prodigium est quando alterutrum contingit abesse,
Abdita caussa latet, cognita quae superis.
Inde timore homines perculsi, numina divum
Implorant ipso in tempore suppliciter.
At natura parens almae Virtutis honorem
Constituit proprium, ac perpetuum comitem.
Ad summam verum decus ex virtute parari,
Hocce monet vitae nobile propositum.
Quod sibi prudenter statuit Raynutius Heros
Altera spes anini, & gloria Paule tui.

TRANSLATION

Page 0073