motto/title

PECUNIA HAUD CORRUMPITUR
VIR FORTIS ET FRUGI, NEC ACIE VINCITUR.
Page 0066
number

Symb. XXXI.
Page 0066
pictura
motto/title
M.CURIUSPage 0066
number

Symb. XXXI.
Page 0067
primary text/subscriptio

Marcus Curius olim ad focum rapas coquens
Sedebat. auri pondus asserentibus
Samnitibus magnum, idque missum publice,
Verbis benignis, uteretur ut libens,
Rogatus illusit. tum, abite vos, ait,
Ministri inepti ineptioris istius
Legationis. Dicite Samnitibus,
Mavelle Curium imperare ditibus,
Quam divitem effici ipsum. abite inquam, et malo
Hoc munus hominum excogitatum protinus
Referte: memores me, nec acie vincier
Pote esse, nec pecunia corrumpier.

TRANSLATION

Page 0067