motto/title

NON MULTA POSSIDENS, SED IMPERANS SIBI.
Page 0064
number

Symb. XXX.
Page 0064
pictura
motto/title
C. FABRICIUSPage 0064
number

Symb. XXX.
Page 0065
primary text/subscriptio

Contentus esse qui suis rebus potest,
Aliena nec cupit, vocetur continens.
Sic Fabricius existimatus omnium
Mortalium est iure optimo dittissimus,
Nec multa possidens, sed imperans sibi
Ipsimet, ipsis imperavit hostibus:
Quorum quidem oratoribus pecuniae
Vim maximam offerentibus dono, simul
Rogantibus ne sperneret, tum protinus
Planas ab auribus manus ad lumina,
Exinde ad os, & guttur, ac ventrem infimum
Deduxitm inquiens. dum ego hisce sensibus
Obsisterem impereque potero, mihi
Nil deerit unquam. Ergo pecuniam, qua opus
Nil mihi est, non accipiam ab illis, quibus
Eam usui esse neutiquam sum nescius.

TRANSLATION

Page 0065