motto/title

AUREA SORS REGUM EST, ET VELLE,
ET POSSE BEARE.
Page 0050
number

Symb. XXIII.
Page 0050
pictura
motto/title

AD HENRICUM VALESIUM GALLIAR. REGEM.
Page 0051
number

Symb. XXIII.
Page 0051
primary text/subscriptio

Augustis olim in thalamis fortuna solebat
Poni ab Romuleis aurea Principibus,
Nempe id magnanimos Reges insigne monebat,
Omni ut deberent, & cuperent studio
Fortunare homines. nam caeca, volubilis illa est
Vulgaris, passim quae favet immeritis.
Verum oculata ipsa, & stabilis, quae sceptra gubernat
Regia. cui clavum copia diva tenet.
Ergo si regum fortuna est aurea multos
Pro meritis posse, & velle beare homines,
Haec Henrice eadem digno tibi Lilia defert
Aurea, qui nostra haec florida secla beas.

TRANSLATION

Page 0051