motto/title

SEBASTIANO SELUPENERIO GERMANO
DISCIPULO CARISS.
NIHIL MAGE EXPETENDUM AMORE DIVINO.
Page 0044
number

Symb. XX.
Page 0044
pictura
motto/title

PLATONICO CUPIDINI.
Page 0045
number

Symb. XX.
Page 0045
primary text/subscriptio

Vulgi profani indocta cohors tuam
Nil percipit, divine Amor inclytam
Virtutem, & illam flammulam, unde
Certa hominum, atque Deum est voluptas.
Mens nanque verum capta oculis bonum
Dum nescit usquam cernere, fallitur,
Semperque vitans expetenda
Insequitur sua damna praeceps.
Ast cognitum immortale decus tuum
Mortalibus si esset miseris, uti
Dis est beatis, qui soluti
Carcere corporeo, & tenebris.
Vivo fruuntur lumine, rectius
Exempta saevis nostra doloribus
Vita haec iter, securiusque,
Quod minime assequitur, teneret.
Tunc omnium pulcherrima denuo
Forma illa rerum, secula & aurea
Prorsus redirent. denique omnes
Ambrosia frueremur alma.
O aure votis si facili adnuas
Olim vocatus, Sancte puer, meis.
En uror, uror, toto ab illis
Corde tuis facibus peruri.

TRANSLATION

Page 0045