motto/title
CUPIDINI CAECO PUELLO HAUD CREDITO.
Translation (Italian) Translation (English)
Page 0028
number

Symb. XII.
Page 0028
pictura
motto/title
number

Symb. XII.
Page 0029
primary text/subscriptio
Dum saevam Tottus ardet corde puellam,
Nec valet hanc precibus flectere, nec precio,
Supplicibus tenerum lacrymis exorat amorem,
Illius ut feriat vulnere corda pari.
Aut sua restinguat liventi incendia plumbo.
Tunc Deus in Tottum plumbea tela iacit.
Quae subito sese opponens, ac pectore duro
Excipiens, solito obduruit illa magis.
Mox etiam insultantis, & aurea spicula iam iam
Tendentis pueri ut rapit e manibus.
Inde ferox miseri rursum trasfigit amantis
Saucia Laetiferis pectora vulneribus,
Atque age, dixit, abei. iam te suspende. Quid ultra?
Ille libens dommae paruit imperio:
Sexcentasque neces una nece vicit, & uno
Innumeros laqueos dissoluit laqueo.
I nunc fide arma pueri. eius castra sequaris.
Militiae haec referes praemia digna tuae.
Translation (Italian) Translation (English)
Page 0029