motto/title

MEDIO DE FONTE LEPORUM
SURGIT AMARI ALIQUID. Translation (Italian) Translation (English)
Page 0020
number

Symb. VIII.
Page 0020
pictura
motto/title
KALON KAKONPage 0020
motto/title
number

Symb. VIII.
Page 0021
primary text/subscriptio

Ipsa dies pia nunc mater, nunc saeva noverca est
Nanque aliquid semper misces Saturnus amari.
Hinc gemmas prudens urnas in limine primo
Stare Iovis quondam pulchre est commenta vetustas,
Ex quibus una malis scatet: altera plena bonorum est,
Unde agitant superi mortalia pectora, laetis
Tristia miscentes. ipsi laetantur, & omni
Aeternum moerore carent, nulloque senescunt
Tempore, sed stabili cursus circum aethera lege
Deproperare suos, nulloque fatiscere seclo
Hos iubet omnipotens summi regnator Olympi. Translation (Italian) Translation (English)
Page 0021