/ DE AGASONE, ET DIVO HERCULE. / CURANS NIHIL, PRORSUM EST NIHIL. / / Symb. LII. / Tenaci asellus quispiam infixus luto, / Haerebat, huic succurrere / Agaso cum deberet, Herculis fidem / Implorat ociosus, & / Asello inertior suo. Tirynthius / Respondit, ipse ut interim / Manum laboranti admoveret, atque ita / Deum adfuturum sedulo. / Fac ergo, quisquis es, aliquid tute interim. / Deinde invocato numina. / At optimates Rhintonis exaudiant / Proverbium id notissimum / ΟΙ ΜΗΝ ΓΑΡΥΔΗΝ ΗΙΣΙΝ, ΟΙΣ ΟΥΔΗΝ ΜΗΛΗΙ / ET TURPE VITENT OCIUM /

TRANSLATION /

 

 

Page 0113 - facsimile image