/ IN DISPUTANTES SYMBOLUM. / / Symb. L. / De silicis venis excussa ut semina flammae / Excipit arenti fomite materia: / Inde suam accendunt pro se sibi quisque lucernam / Extemplo, & caecas discutiunt tenebras. / Sic disceptando studiosi in luminis oras / Verum ipsum e latebris excutiunt facile. / Contra altercando nimis id plerunque sophistae / Funditus evertunt insidiosa cohors. / ALIUD. / IN DISPUTANDO TURPIS EST / RIXOSA CONCERTATIO. / / Fieri quidem nullo modo potest, ut non / Dicas quid in sententia eius, a quo ipse / Dissentias, minus probes. Qui enim posset / Extare verum, si probare quis vellet / Quacunque contra dicerentur? At non sunt / Vituperandae disserentium inter se / Reprehensiones. Omnia maledicta, omnis, / Iniuria, iracundia, omnis insana / Contentio, certatioque rixosa / In disputando, & pertinax, nihil dignae / Sapientiae studiis videntur omnino. / Nil ergo sit prius modestia vobis / Qui profici vultis. prius aliud nil est. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0109 - facsimile image