/ BIANTIS HAEC SENTENTIA / A SCIPIONE EXPLODITUR. / / Symb. XLVI. / Nescio cuius id est verbum sapientis iniquum, / Tanquam osurus ama. Quin ego amare velim / Ut nunquam osurus. Nam quae vera, aut bona tandem / In vita reliqua est, dici mihi, amicitia? / Si quisq. olim ita amicum amet, ut fieri ipsum inimicum / Posse putet? Virtusne ista rogo, an vitium est? / Quin ego non tanquam: sed nunquam, osurus amabo. / Vera sibi constat semper amicitia. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0101 - facsimile image