/ Clavam dextra, arcum Leva, humero pharetram. / Insidet excelso curru, ingentemque triumphans / Turbam hominum vinctos auribus inde trahit. / Sunt tenues auro, atque Electro vincla chatenae, / Quas pertusa tenet lingua retique Dei. / Temoni instantes firmant vestigia tauri, / Flammata geminus quos face pellit Amor. Dic age Calliope quid imago haec vult sibi? nempe est / Qui vetus Alcides Iunior is fuerat. / Olim Mercurius: nimirum dia facultas / Dicendi tardo praevalet in senio. / Mens volucris iuvenum, instabilisque vacata poetis: / Et merito. at semper firma, gravisque senum. / Propterea vates Smyrnaeus mel senis olim / Fluxisse e dulci Nestoris ore canit. / Florida Troianorum oratio creditur esse. / Ad linguam vinctos auribus ille trahit? Ne hoc est cur mirere quidem, cognatio linguae, / Aurium & ipsarum cognita si tibi sit. / Auro divina, ast Electro humana notatur / Cognitio, maius qua nihil aut melius. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0094 - facsimile image