/ OCTAVIO FARNESIO / DUCI OPT. ET CLARISS. / / Symb. XLII. / Excellens virtus resonat tua, sicut imago / Clara, bonis ideo nec fugienda viris. / Ecce tropaea gerit post se, optatamque coronam, / Aurea divinae munera iustitiae. / Gloria Virtutis comes est, ut corporis umbra, / Et solida. at quae praecurret inanis erit / Morio significat stolidum, atque ignobile vulgus. / Qui temere antevenit Pallada, stultus hic est. / Pinnarumque scapo male sanos evocat omnes, / Crura agitans resonis tintinat orbiculis. / Nempe auram strepitus popularem captat inani. / Gloria, Virtutem quae sequitur, solida est. / PAULUS in humanis ageret dum Tertius ille, / Mandata haec dederat commemoranda tibi. / Quae quoniam implesti summis pro viribus ipse, / Iure haec debetur Gloria summa tibi. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0091 - facsimile image