/ QUIS AGERE MENSURAM ULLIUS REI POTEST / SI NESCIT IPSE MET SUI? / / Symb. XXXVI. / Lucidulis quaenam haec oculis tam vivida virgo? / Ars est. Quis dedit id nominis huic? GREEK. / Nil magis ingenii vires, quam conscia virtus / Excitat. Effingit cur hominem potius? / Ipsum unum ut fingens simul omnia fingere possit. / Porro quid duplex circinus ille refert? / Altera stans centrum pars, altera perficit orbem / Indagat verum haec. invenit illa Bonum. / Hinc intus sapit. inde foris speculatur utrinque / Finem animo advertit callida. docta notat. / Se quid GREEK bovis, quid agrestia fixa tropaeo / Arma volunt? labor est acer, & assiduus. / Daedala Naturam pro viribus Ars imitatur, / Et vincit, dum usus praesit, & ipse labor. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0079 - facsimile image