/ DE CYNICO DIOGENE, ET ANTISTHENE / / Symb. XXXV. / Quis sapientiae amator sit fortasse requiris, / Dicam equidem, et Pythio vera magis tripode. / Si Deus omnipotens vera est sapientia, verus / Huius amator erit qui Deo amator erit. / Verus amator erit, nullo qui tempore amare / Desinet. at si opus est omnia dura feret / Olim Antisthenico Cynicus clarissimus ille / Terreri haud quaquam si potuit baculo, / Posset ut humanas res discere: Quid faciet qui / Divinas omni persquitur studio? /

TRANSLATION /

 

 

Page 0077 - facsimile image