/ RAYNUTII FARNESII NEPOT. PAULI III. / PONT. MAX. CARD. S. ANG. / / Symb. XXXIII. / Astat vestibulo templi Tirynthius heros, / Posterior signum caellula Honoris habet. / Dis una fieri, nisi certis sacra duobus, / Consule Marcello, Religio vetuit. / Nam sua debetur seiunctim gratia cuique, / Si qua forte aliquid prodigii acciderit. / Prodigium est quando alterutrum contingit abesse, / Abdita caussa latet, cognita quae superis. / Inde timore homines perculsi, numina divum / Implorant ipso in tempore suppliciter. / At natura parens almae Virtutis honorem / Constituit proprium, ac perpetuum comitem. / Ad summam verum decus ex virtute parari, / Hocce monet vitae nobile propositum. / Quod sibi prudenter statuit Raynutius Heros / Altera spes anini, & gloria Paule tui. /

TRANSLATION /

 

 

Page 0073 - facsimile image